- MANUS pressandi ritus
- MANUS pressandi ritusin intimae benevolentiae signum, occurrit apud Stat. Theb. l. 4. v. 492.vatisque horrenda canentisNunc humeros, nunc ille manus, et vellera, pressatAnxius:more eorum, quae dicere non audent, quod velint. Et Prudentium Episcop. Trecensem. in Vita Maurae Virginis, Cumque statim ei novam movere inciperem, de Salvatoris nostri gemitu, quaestionem, mann suâ constringens et per hoc linguam meam compescens, haec pauca subiunxit. Vide quoque Plut. Bruto, ubi de Messala manu prehenso a Pompeio insignem hanc in rem historiam habes. Sed et innectendi, vel nectendi in manibus ritum apud eundem Stat. l. 1. Theb. v. 511. deprehendimus.—— Sic fatus; et ambosInnectens manibus tecta ulterioris ad aulaeProgrediturUbi Glossa habet, Alterum a dextris et alterum a sinistris tenens. Quemadmodum et apud Maronem Aeneas, visis incolumibus suis amicis,—— —— Sic fatus amicumIlionea petit dextrâ, laevâque Segestum.Aen. l. 1. v. 615. Ubi nexum manuum arctiorem dicit, ad affectum exprimendum, qualem testamur hôc modô et de se fuos articulos comprimente ob maestitiam, ita Appuleius l. 3. Complicitis pedibus, ac palmulis inter alternas digitorum vicissitudines super genua connexis, ubertim flebam etc. Quam in rem vide plura apud Casp. Barthium Animadversion. ad Statium loc. cit. ut et in pecul. Tractatu de manuum Religione: de Compressione vero manus inter Veterum exercitamenta, supra Gymnastica, ubi et dealiis Manuum exercitiis; poenas quoque infra voce Nervus: de Manuum porrectione et demissione, contrariis in pancratio signis, ubi de hoc certaminis genere; it. voce Pugil.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.